Scriptura uenditionis et firmitudinis

Cartulário:

Nº Documento: 
0574
Fólio: 
220r-220v
Data do documento
Ano: 
1136
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 26, or. vis. trans.

Sub Christi nomine. Hec est scriptura uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Martinus Fernandiz cum uxore mea Maria tibi Saluatori Zoleimaniz et uxori tue Marie Gunsaluiz de una hereditate quam habemus in territorio Colimbrie in loco nomine Penna quam habemus de nostra comparadela. Et hoc notum sit omnibus hominibus quoniam illa hereditas fuit tercia pars de Floride Godiniz, aliam uero terciam habuit domnus Gauuinas, terciam uero partem habuit Anaia cum Petro Petriz. Aliam uero nostram terciam quam comparauimus de Petro Gauuinas uendidimus uobis integram preter quartam partem que est de domno Randulfo, scilicet pro alia hereditate quam nobis dedistis que in Talauer iacet quia tantum nobis et uobis placuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Et omnis illa hereditas pariter est diuisa: ad Orientem per illam terram que est inter Cordiniaa et Pena in uertice illius uallis domni Floriti; ad Occidentem per illum soueral de Autil; ad Aquilonem per ipsum uallem ubi nascuntur aque Penne; ad Affricam per illum locum sicut diuiditur cum Petro Dominici. De tota ista hereditate uendidimus uobis sicut superius diximus nostram terciam partem integram quantum ibi habemus preter quartam supradictam Randulfi, scilicet cum suo ingressu et regressu, culta et inculta, pascua, casales, fontes per ubi potueritis illam inuenire ad integrum. Habeatis ipsam hereditatem uos et omnis posteritas uestra et nati natorum et qui nascentur ab illis. Si forte nos uel aliquis de nostris filiis seu nepotibus aut alienis hoc nostrum scriptum irrumpere uoluerimus uel uoluerit et in concilio auctorizare noluerimus uel non potuerimus in duplum illam uobis componamus et domino patrie aliud tantum et inquisitor quisquis fuerit similiter tantum. Et ipsa hereditas semper habeat uigorem in uestro iure. Facta uenditionis scriptura mense Aprilis, Era M.a C.a LXX.a IIII.a. Nos pretaxati Martinus et Maria qui hanc cartam uenditionis iussimus facere coram testibus idoneis manibus propriis roboramus et hec signa facimus † †.
Qui presentes fuerunt: Aluitus Aluitiz ts., — Midus Petriz ts., — Petrus Arias ts., — Petrus Recamondi ts., — Nunus Menendi ts., — Saluatus Lediuiguiz ts.
Christoforus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.