Testamenti series de uillae Ol[i]s uinea

Cartulário:

Nº Documento: 
0553
Fólio: 
211v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
7
Dia: 
31
Nota: 

(?). Tal como o apresenta o Livro Preto, este ano é duvidoso, pois a Era é expressa de maneira confusa e inabitual: M C XXX VIIIII. O escriba deve ter acrescentado uma unidade ao último numeral — VIIIII em vez de VIIII. A ser válida esta hipótese, o número equivaleria a X e, neste caso, o escriba deveria então ter escrito XXXX ou X.ᵛ. Assim, tendo em conta estas observações, o documento deve datar-se de 1101 e não 1102 como trazem os D. P.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Atan presbiter sana mente et prona uolumtate feci ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem loci episcopo domno Mauritio siue clericis ibidem comorantibus de uinea mea propria quam hereditario inconcussam indubitanter iure possideo. Est autem ipsa uinea cum suo pomerio in uilla Olis in ripa Agade et sunt termini eius: in Oriente Spinel et a Meridiem Sancti Adriani. Concedo ipsam uineam cum suo pemerio et cum omni plantatione que in ipsa uilla habeo similiter et domos meas proprias quas ego iuxta(b) supranominatam ecclesiam edificaui simulque et omnem meam facultatem mobilem et inmobilem supradicto loco Sancte Marie. Vniuersa que in hoc testamento sunt scripta maneant mihi in mea uita fructuario usu posidenda et post obitum meum ad prenominatam ecclesiam reuertens obtinenda episcopo et clericis in eodem loco habitantibus pro remissione peccatorum meorum, in mei memoriam ut eorum orationibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomia continentur adiutus quod meis meritis nequiui ualeam adipisci. Hoc denique per contestationem Omnipotentissime Deitatis dico quod huic meo facto non ero contrarius, quod si forte quod absit contigerit liceat ecclesie rectoribus corercere me seuerissima legali censura semoto omni blandimento. Si autem alius quilibet uir aut femina siue de propinquis meis siue de extraneis inde aliquid euertere aut aufferre temtauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que aufferre temtauerit et quamdiu in hac pertinatia manserit sit excumunicatus a sotietate fidelium christianorum. Qui si in hac audatia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna damnatione. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta testamenti carta II Kalendas Agusti, Era M C XXX VIIIII. Ego supradictus Atan hoc quod prono animo fieri decreui super altare Sancte Marie coram idoneis testibus ponens propria manu roboraui †.
Dominicus presbiter conf., — Gondisaluus diaconus conf., — Pelagius Gondemariz ts., — Iohannes presbiter conf, — Giraldus ts., — Dominicus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Iulianus diaconus conf., — Martinus prior conf., — Tomas presbiter conf.
Tellus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas de mão diferente, desde de; também com letra da época, na margem esquerda, figura o seguinte: De uinea uille Ois que est in ripa Agade. — (b) Palavra emendada de iusta.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.