Stabilitatis carta de foro de Miranda

Cartulário:

Nº Documento: 
0556
Fólio: 
212r-212v
Data do documento
Ano: 
1136
Mês: 
11
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) T. T. — Reg. Afonso II, fl. 9.

(a) In Christi nomine. Ego Alfonsus Purtugalensium princeps, comitis Henrici et regine Tharasie filius magni quoque regis Alfonsi nepos, spontanea mea uolumtate conpulsus facio cartam firmitudinis tibi Vzberto et uxori tue Marine de stabilitate et de foro de Miranda a me constituto quod iubeo hominibus qui ibi conmorati fuerint reddere. Cuius constitutio ita fiat: Homo agricola de uno boue unum quartarium reddat. De lino unum manipulum. De uino autem nonam partem. Et ipse agricola qui rationem dederit in celario non det condatum de monte. Miles autem suam rationem defendat et de suis hominibus habitantibus in hereditate sua et si equm perdiderit usque ad duos annos rationem defendat et exinde si non potuerit equm habere det rationem. Et si mortuus fuerit miles mulier illius dum se bene continuerit sit honorata sicut in diebus mariti sui. Et si aliquis miles senuerit stet honoratus et rationem defendat. Sagitarius similiter faciat. Clericus qui ibi moratus fuerit stet in honore militum et tributum ecclesie reddatur episcopo sicut de Arozi. Cunelarius de una morada quam in monte fecerit reddat unum conelium cum sua pelle. Montarius de melle et cera det medium cubellum mellis aut redel de cera. Ille qui peias in monte posuerit ad uenandum det inde lumbum cum quatuor costis. Et si aliquis rausum conmiserit tertiam partem calumpnie conponat. Et qui homicidium, aliud tantum, sed si intus castellum contigerit sexaginta solidos. Homo qui alium hominem ferierit intret sibi in manus flagellis sicut fuerit iudicatum et iudici terre similiter faciat. Et qui in alienam domum per uim introierit cum armis triginta solidos conponat. Homo qui pugnam fecerit lancea et clipeo X solidos tribuat. Qui uero cum porrina V solidos. Ille uero qui sayonem uille ferire presumserit X solidos reddat. Qui etiam iudicem ferierit aut pulsauerit mala mente XX solidos conpo[nat]. Ille qui de uicino suo iniuriam habuerit uicario uille querimoniam faciat et si noluerit emendare pignoret illum pro uno solido et si adhuc emendare se noluerit sepius illum pignoret de uno solido donec ueniat ad directum. Iste calumnie supranominate stent in exquisitione bonorum hominum. Hanc firmitudinem facio et iure perhenni in forti statu suo esse semper permitto atque concedo. Qui uero istum meum factum infringere uoluerit sit excumunicatus Dei Omnipotentis et semper maledictus permaneat usque ueniat ad satisfaccionem. Facta stabilitatis carta X.o III.o Kalendarum Decembris, Era M C L XX IIII.a.
Pro testibus: Bernaldus episcopus adfuit, — Fernandus ts., — Gundisaluus Diaz ts., — Pelagius Goteriz ts., — Martinus ts., — Petrus ts., — ego Egas Monionis curie dapifer ts., — Fernandus Captiuus alferez ts., — Ramduffus Zoleimaz ts.
Iohannes subdiaconus notuit. Portvgali.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas de mão diferente, desde De foro.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.