[Carta uenditionis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0581
Fólio: 
224r-224v
Data do documento
Ano: 
1129
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 9, or. car.

In Christi nomine. Hec est carta uenditionis quam feci ego Maria una cum filiis meis scilicet cum Saluatore Martiniz et Zaaden cum sua uxore Columba uobis Nicholao diacono et Saluatori Zoleimaniz uxorique tue Marie Gundisaluiz de una nostra hereditate quam habemus in loco qui uocatur Penna, excepta sexta parte illius hereditatis, cuius uero isti sunt termini: ab Oriente est illa aqua que uenit de Pena et uadit usque uiam de Cantonide; ad Occidente sicut diuiditur per Autil et intus includitur casal de Amnaleu; ab Aquilone sicut diuiditur cum Cantonide et per ipsam mamolam que stat in uia de Cantonide; contra meridiem diuiditur per ipsam uallem que est inter monasterium et ipsum montem de Aluaro et per ipsum casalem quod est super illud monasterium et de ipso uallo Turris de Penna usque ad extrema de Petro Dominguiz. Vobis sit medietatem et Anaie sit aliam medietatem(a). Damus uobis illam hereditatem quantum ibi habemus pro precio quod a uobis accepimus XI morabitinos auri et medium quia tantum nobis et uobis placuit et de precio apud uos nichil remansit. Habeatis uos illam hereditatem cum suis ingressibus et regressibus et cum suis pascuis et aquis et faciatis ex ea quicquid uobis placuerit. Si forte aliquis ex nostris seu extraneis uenerit qui hanc scripturam frangere querat et nos in concilio auctorizare non potuerimus aut noluerimus in duplum uobis talem componamus et ipsi quantum auferre temptauerint in quadruplum componant uobis et domino patrie aliud tantum. Facta uendicionis carta mense Marcii, Era M.a C.a LX VII. Nos supradicti qui hanc cartam uobis Nicolao et Saluatori uxorique tue Marie scribere iussimus cum idoneis testibus confirmamus et cum propriis manibus nostris facientes hec signa † † † †.
Qui presentes fuerunt: Goterre Soariz ts., — Petro Soariz ts., — Martinus Goteriz ts., — Daniel ts., — Sidinus Randufiz ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Pelagius Grande ts.
Nicolaus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Cláusula não referida antes.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.