Distributio Manda de domna Bona

Cartulário:

Nº Documento: 
0558
Fólio: 
213r-213v
Data do documento
Ano: 
1091
Nota: 

1086-1091. A data crítica foi fixada: termo a quo, pela menção de D. Martinho como prior do Cabido da Sé de Coimbra (24-XI-1086), limite ante quem, pelo óbito de D. Sesnando, cônsul da mesma cidade, ocorrido a 25-VIII-1091.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Ego Bona Menendiz hanc scripturam mearum rerum qualiter post obitum meum expono inde per manus consulis domni Sesnandi domini mei meorumque prepositorum clericorum uidelicet et laicorum. Primitus iubeo Amerem qui tam ex omni quod habeo dare sedi Sancte Marie ubi corpus meum iubeo sepelire et omnem criationem m[e]am quam de Zurita adduxi ingenuare et illam aliam que mihi superuenerunt incluere postea ingenuare ipsos tres parelios de sporas in captiuos et lauorem spartire pro anima mea et frenum muzerze ad Iluiram meam filiam et illum mensorium et illam copam et tagaram et salar et collares et totum seruitium mense ad meam filiam et duas adurras et duas pelle[s] alfanegues et meum ornamentum ad meam filiam quomodo est sub meo sigillo illum modebage et faciant inde casulam ad Sanctam Mariam et illos pannos alios siriceos aut lineos ad meam filiam et uineas et uillas et almunias et cortes que sunt in territorio Colimbrie et Sancte Eulalie uel Marine ad meam [filiam], excepto mea quinta ad Sancta Mariam et frenum depositum corigie ad Sanctam Mariam et illum uas argenteum, meum lectum cum suo aliffafe et tapete et almuzala et linulas quomodo est conpositum et illas uaccas et equas quinta ad Sanctam Mariam et oues similiter et est super guarin(b) de plata X.v V solidos et XV solidos de denariis pro capa francis[ca] quam dent ad Saniham. Et dent ad Ermisendam Gunsaluiz unum tapetem et almozolam et plumazum et plumellam et pelle azingaue et IIII linu[l]as et octo toucas et illum meum uas argenteum minus et illum meum poldrum maiorem. Et dent L mecales de auro regello pro deaurare illo templale argenteo ad Sanctam Mariam pro anima de dom Cipriano cui sit beata requies cuius fuerunt. Et si non conpleuerint det de illis meis azinares pro anima mea unde deaurent cum totum; ad Kalaf diacono poldrum; ad Sendino ipsum abet; ad Iohannem Quintilazi que abet; ad Pelagium Auriolizi que habet; ad priorem dom Martinum illam meam mulam; ad Gartiam Diaz unam eg[u]am; ad Sancti Petri decem cornata; ad Pelagium Petriz unum puldrum; a Mitilinum equam. Et uestiant meam criazon totam et dent eis panem usque ad annum plenum.
Dom Bellit ts., — Maruam ts., — Trutesendus Trutesendiz ts., — Et omnes clerici canonici qui ibi erant ts., — id est Dom Martinus priori Iohannis presbiter adfuit, — Erus presbiter conf., — Petrus presbiter Zoleima conf., — Calaf leuita adfuit, — domna Gontina Eriz ts., — domna Maior Onoriguiz ts., — Iohannes Gumdesendiz ts., — Iohannes Quintilazi ts., — Sendinu Anseriguiz ts.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, desde Manda. — (b) Palavra emendada de goarin.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.