Carta testamenti de Sancto Saluatore de Salvatore de Petroso

Cartulário:

Nº Documento: 
0541
Fólio: 
208r-208v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
1
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Genitoris Geniteque ac Spiritus Almi opificis totius fabrice mundi que Deitas infinita et Trinitas unitas. Ego Pelagius cuius genitor ab habundat babtismi Zalama uocatus est disputans mecum asidue meditatus sum magni iuditii terribilem aduen[tum] secundum prophete uaticinium "Ignis iniquus in conspetum eius ardebit et in circuitum eius tempestas ualida. Aduocaui celos desursum ut dicernat populum suum"(b). Item per Sofoniam de eodem die dicitur "Dies ire dies illa, dies tenebrarum et caliginis"(c) et relinqua que in hac sententia auenitur. His et similibus conturbatus cominationibus recordor me pecasse super numerum astrorum olimpi et erbarum telluris. Et pre disperatione iam pene corruentem Dei dextera erexit dicens per prophetam "Noli mortem peccatorum sed ut conuertatur et uiuat"(d). Iterem ipse peccator "In quacumque die conuersus fuerit saluus erit"(e). Item per Esaiam prophetam "Tempore accepto exaudiui te et diem salutis adiuui te"(f). Et apostolus Paulus locutus est dicens "Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis"(g). Item ergo dum tempus habemus operemur bonum. Et in euangelium Dominus ait "Facite uobis tesaurum de mamona iniquitatis [ut] cum defeceritis recipiant uos in eternam tabernacula sua"(h). His igitur prescriptis Dei orationibus instructus ego supradictus Pelagius describi prenuntior boni operis mittere qui me locum eterne beatitudinis antecederent. Quamobrem facio scripturam testamenti in onorem Dei et pro remissione(i) delictorum meorum de ecclesia uocabulo Sancti Saluatoris do et testor uobis Mauritio episcopo sedis Colimbriensis Sancta Maria Mater et omnes qui sucesores uestri fuerint et habeo ipsam ecclesiam de parentibus meis et auis subtus(j) monte Petroso teridorio Portugalensis prope littus maris in loco predicto Petroso. Damus et concedimus et testamur uobis Mauritio episcopo de ipsa ecclesia Sancti Saluatoris de tertia tertiam con octuaginta passales tantum nobis bene conplacuit, ita de hodie die sit ipsa ecclesia de iure nostro abrasa et in uestro iuditio sit confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnes qui sucessores uestri in ipsa sede fuerint. Si autem uir aut generis aut extraneis qui factum nostrum irrumpere quesierint aut contrarius fecerit sit maledictus et excumunicatus a Patre et Filio et Spiritu Sancto et descendat super eos maledictio que a sanctis continetur in scripturis totis et sit excumunicatus ab omnibus christianis et in penis inferni sit sotius Iude qui tradidit Dominum. Pro secularibus damnis tribuat Sancte Ecclesie et insuper V talenta auri purissimi tribuat fiscali more per omnes mores. Et si non habuerit unde(k) conponat seruiturus tradatur cum omnibus rebus quas habuerint cum omni posteritate que de illo post hanc preuaricationem nata fuerit. Hec scriptura perpetuum(l) habeat robur et stabilitatem. Facta carta(m) scriptura testamenti die erit V Kalendas Februarii, Era M C X.v I ut si enim scriptura inconlaus p[er]maneat propria manu mea eam robora † uimus.
Qui uiderunt et preses fuerunt: Gundisaluus ts., — Petrus ts., — Ero ts., — Egas ts., — Truitesendo qui(n) uidit, — Pelagius qui uidit, — Didagus qui uidit, — Alfonsus archidiaconus confirmo.
Et proinde que accipiatis nos siue in uita siue in morte.
Gresconius scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, com letra da época, mas de diferente mão, desde de Sancto. — (b) Psal. 49, 34: "Deus noster ueniet et non silebit: ignis consumens in conspectu eius et in circuitum eius tempestas ualida. Aduocaui caelum desursum et terram discernere populum suum". — (c) Sof. 1, 15: "Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies uastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis; dies tubae et clangoris super ciuitates munitas et super angulos excelsos". — (d) Ez. 33, 11: "Dic ad eos: Viuo ego, dicit Domins Deus; nolo mortem impii, sed ut impius euertatur a uia sua et uiuat". — (e) Ez. 33, 12: "In quacumque die conuersus fuerit saluus erit. Tu itaque, fili hominis, dic: "Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praeuaricatus fuerit, et impietas impii non nocebit et in quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua, et iustus non poterit uiuere in iustitia sua, in quacumque die peccauerit". — (f) Is. 49, 8: "Haec dicit Dominus: "In tempore beneplaciti exaudiui te, et in die salutis auxiliatus sum tui; et seruaui te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres haereditates dissipatas". — (g) 2 Cor. 6, 2: "Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis". — (h) Luc. 16, 9: "Et ego uobis dico: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula". — (i) Palavra emendada de remiossine. Tem a letra o sopontada. — (j) Palavra emendada de sub. — (k) Palavra emendada de inde. — (l) Palavra emendada de perpetua. — (m) Palavra sublinhada que significa estar eliminada . — (n) Palavra emendada de ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.