Distributionis carta de V casalis in Villa Pauca et de uinea de Laurosa

Cartulário:

Nº Documento: 
0544
Fólio: 
209r-209v
Data do documento
Nota: 

Documento sem data.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VIII, doc. 32, or. vis. trans.

(a) Ego Maria Gundisalui timens diem mortis mee tali modo meum habere iussi diuidere: in primis meo marito meam medietatem unius caballi et unius mule et meam medietatem de domo Colimbrie tali modo ut habeat eam in uita sua. Post mortem uero derelinquat illam medietatem de illa domo mee filie et meam medietatem de illis casalibus quinque de Villa Pauca cum sua senara uinee tali uidelicet pacto ut post obitum suum ipsos quinque casales remaneant sedi Sancte Marie pro anima mea et mei mariti Petri Cortidi. Et ipse Petrus Cortidus habeat ipsos in uita sua et tribuat senaram uinee sedi cum ipsis supradictis casalibus et proinde det unum morabetinum pro meo anniuersario in unoquoque anno sedi Sancte Marie et trahat unum captiuum pro anima m[e]a. Et ego facio hoc quia ille dabat mihi totam suam hereditatem de Colimbria et de Laurosa si ante ex hoc seculo migratus fuiesset ut ego Maria Gundisalui habuissem eas hereditates in uita mea. Et mando dari Hospitali Iherusalem unum casalem in Faua Podre et meo germano meam partem de Auenale et Pelagio Petriz unum casale et in Portunias et meam partem de illa leira que est in Portu Arene et ponti II morabitinos et ad illos gaphos I.m morabitinum et operi Sancti Andree I morabitinum et Sancto Ieorgio I morabitinum et Sancto Petro I morabitinum et Sancto Christophoro I morabitinum et Luzo V quinales uini et Adnouum V modios inter panem et uinum et Marie Ariei II modios inter panem et uinum et Martino Godini I morabitinum et Sancto Petro(b) Laurose casale Suarii Iohannis cum medietate de uinale et I filtrum et I plumazum et unum alphanbarem et Perrot I morabitinum et domino Christophoro III morabitinos et meo nepoti Petro I poldrum et mee nepote Marie Petri I tapetem et I culcitram et I bonum plumazum et I.m mantam facenzalem et duas sauanas et unam cortinam. Et mando liberare meas mauras nomine Fotema et Mariam cum suo genere et Farfixa tali pacto ut sint christiane et sint adpretiate et integrent pro eis domnum Petrum. Et hoc sit per manus mei mariti et mei abbati et mei fratris et mei consuprini Iohanni Odoriz et trahaant totam meam tertiam partem mobilem uel inmobilem per ubicumque potuerint inuenire et inpleant inde hoc totum pro anima mea. Et si aliquid superauerit eodem modo pro anima mea distribuatur. Et mando tibi mee filie ut soluas meam partem de meo debito et meus maritus soluat aliam medietatem. Quicumque ergo de nostris propinquis uel extraneis hoc scriptum irrumpere temtauerit sit maleditus et excumunicatus et cum Iuda Domini proditore in infernum locatus, amen.
Qui presentes fuerunt: Menendus Eriz presbiter, — Iohannes Oriz ts., — Sanctius Petriz ts., — domnus Lucius ts., — Christoforus presbiter adfuit (?), — Petrus Sanchiz ts.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, com letra da época, mas de mão diferente, desde de V casalis. — (b) Palavra emendada de Petroso (?).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.