[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0593
Fólio: 
229v-230r
Data do documento
Ano: 
1125
Mês: 
2
Dia: 
1
Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 5, c. rota e parte do retrós da suspensão do s.
B) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 6, com falta de lugar e data.
D) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 3v., doc. 7, cóp. séc. XIII.

Honorivs episcopvs servvs servorvm Dei. Venerabili fratri Gonsaluo Colinbriensi episcopo eiusque successoribus canonice prououendis in perpetuum. Equitatis et iusticie racio persuadet nos ecclesiis perpetuam rerum suarum firmitatem et uigoris inconcussi munimenta conferre. Non enim conuenit Christi seruos diuino famulatui deditos peruersis prauorum hominum molestiis agitari et temerariis quorunlibet uexacionibus fatigari. Similiter et predia usibus celestium secretorum dicata nullas potencium angarias nichil debent a clericis uel laicis extra ordinarium sustinere. Cum igitur communis omnium ecclesiarum cura nobis concessa sit, tuis, karissime in Christo frater Gonsale episcope, iustis postulacionibus assensum prebentes Colinbriensem ecclesiam, cui auctore Deo preesse cognosceris, in Beati Petri tutelam nostramque proteccionem suscipimus. Vniuersas siquidem possessiones et bona omnia que eadem ecclesia in pre[se]nciarum legitime possidet sine futuris temporibus largiente Deo iuste atque canonice acquirere uel recuperare potuerit tibi tuisque successoribus secundum Deum promotis presentis decreti pagina confirmantes. In quibus hec propriis uisa sunt nominibus exprimenda: due uidelicet episcopalium quondam cathedrarum ecclesie Lamecum et Viseum quas tue tuorumque successorum prouisioni cureque committimus, donec disponente Domino Colimbrie diocesis sua restituatur, ecclesia Sancti Mametis martiris de Lauribano cum pertinenciis suis que dono comitis Henrici et regine Tarasie Colinbriensi ecclesie ecclesie oblata est, et castrum quod uocatur Cogia cum pertinenciis suis a predicta regina post obitum uiri sui Colinbriensi ecclesie traditum, uilla quoque Vacaricia cum ecclesiis et coloniis ac prediis suis sicut ab egregio comite Raimundo et regina Hurraca Colinbriensi ecclesie donata et scriptorum testimoniis concessa est. Preterea que de terminis inter Colimbriensem et Portugalensem ecclesias a dilecto filio nostro Bosone tunc Apostolice Sedis legato in concilio apud Burgos celebrato canonice diffinita sunt firmamus et que tibi adiudicata sunt firma et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel oblatas retinere, minuere uel temerariis uexacionibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentacione et gubernacione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Siquis igitur in crastinum rex, dux, marcio, comes, uicecomes, iudex, castaldio aut quelibet ecclesiastica securarisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita si non satisfacione congrua emendare uoluerit, potestatis onorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie iusta seruantibus sit pax Dom[i]ni Nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Honorius Chatholice Ecclesie episcopus †.
Ego Romanus diaconus cardinalis tituli Sancte Marie †, — Ego Deusdedi cardinalis presbiter tituli Sancti Laurencii ac Damassi subscribo, — Ego Petrus cardinalis tituli presbiter Sancte Susanne †.
Datum Laterani per manum Aimerici Sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii, Kalendas Februarii, indistione III.a, anno Dominice Incarnacionis millesimo C.o XXV.o, pontificatus autem domni Honorii pape secundi anno I.o.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.