[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0592
Fólio: 
229r-229v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
4
Dia: 
24
Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. I, n.º 1, cóp. séc. XII.
C) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. I, n.º 2, cóp. séc. XII.
E) L. P., fl. 238-238v., doc. 621.
F) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 3, doc. 6, cóp. séc. XIII.
G) A. D. B. — Liber Fidei, fl. 2v., doc. 5, cóp. parcial do séc. XIII.

Paschalis episcopvs servvs servorvm Dei. Venerabili Mauricio Colinbriensi episcopo eiusque successoribus canonice promouendis im perpetuum. Apostolice Sedis, cui auctore Domino deseruimus, auctoritas nos debitumque conpellit et desolatis ecclesiis prouidere et non desolatis paterna sollicitudine confouere, eas maxime que barbarorum feritati uicine sunt et habitacionibus circumsepte. Eapropter peticionibus tuis, karissime frater Maurici, paterne caritatis affeccione inclinamus auditum et Colimbriensem ecclesiam, cui Deo disponente presides, presentis decreti pagina communimus. Statuimus enim ut quecumque bona quamcumque diocesim in presenciarum eadem ecclesia iuste possidet uel in futurum iuste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, ut si quid de antiquis parrochie terminis quos hodie Mauri et Moabite possident, auxiliante Deo in futurum reparari potuerit, eidem redintegretur ecclesie. Interim a Colinbria usque ad Castrum Antiqum sicut Theodemiri regis temporibus ab episcopis diuisio facta est ecclesie Colinbriensis possesio perseueret. Duas preterea episcopalium condam cathedrarum ecclesias Lamecum et Veseium tue tuorumque successorum prouisioni cureque comittimus, donec disponente Domino aut Colinbrie diocesis sua restituatur aut ille parrochiis propriis destitute cardinales episcopos habere quiuerint. Villam quoque Vacariciam cum ecclesiis et coloniis ac prediis suis sub iure proprio episcoporum Colimbriensium confirmamus sicut ab egregio comite Raimundo Colinbriensi(a) ecclesie donata et scriptorum testimoniis oblata est. Ad hec decernimus ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexacionibus fatigare, sed omnia integra conseruentur tam uestris quam clericorum et pauperum usibus profutura. Siqua igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita si non satisfaccione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sic pax Domini Nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen.
Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scrinii diocessis palacii.
Ego Paschalis Chatholice Ecclesie episcopus conf.
Dant Lateranis per manus Iohannis Sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis IX Kalendas Aprilis, indictione IX, Dominice Incarnacionis anno M.o C.o I.o, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape [anno] II.o.

Aparato: 

(a) D. Raimundo e D. Urraca haviam doado à Sé de Coimbra o mosteiro da Vacariça em 13 de Novembro de 1094 (documento 82).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.