Ego Ildefonsus Portugalensium rex, Henrici comitis filius Ildefonsi imperatoris nepos, facio cartam de foro et terminis illius casteli Germanelli

Cartulário:

Nº Documento: 
0577
Fólio: 
222r-222v
Data do documento
Ano: 
1144
Nota: 

1142-1144. Para averiguar acerca da autenticidade deste documento, cfr. D. R. I, nota 39, p. 689-690.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Régs., m. I, doc. 20, or. (?) car.

In nomine Domini. Ego rex Ildefonsus Henrici comitis filius Ildefonsi imperatoris Spanie nepos, Portugalense imperium obtinens, facio kartam de foro et de terminis illius castelli quod Germanellum uocitant cum stabilitate et firmitudine, uidelicet illis hominibus qui ibi habitauerint. Statuimus autem terminos illius sic esse ibi determinatos et confirmatos, uidelicet: ab Oriente quomodo uertit aquam contra Ladea sit terminus Germanelli, et quomodo uertit aquam contra Penella sit de Penella, et inde terminus Germanelli quomodo uadit per illa lumba et inde ferit in illa lumba que est inter Traueir et Alfafar et inde per ipsa lumba usque contingit illum fontem de Alfafar. Deinde ab illo fonte descendendo iusum totum ueniendo per aquam fontis predicti usque ferit in riuulo Caralio, et inde quomodo uisus hominis potest oculis in directum conspicere de illa foce predicti fluuii usque pertingit in illo caiso montis sub illa porta de Arcunzen et inde quomodo ferit ad cima de illo Madronial et reuertit ad illam lapam de Algairan et inde ad Quattuor Lagonas, deinde ad uallem de Pelagio Pelagio Galiuiz et inde ad Affricam partem per ubi attingere et quantum pertingere potuerint indefinite libere habeant et incolant. De foro autem illorum sic statuimus: ut omnis miles qui ibi habitare uoluerit non solummodo defendat suam hereditatem quam ibi habuerit sed eciam alias hereditates que in quouis loco mee prouincie sue fuerint. Pedites qui ibi quoque habitare uoluerint si alias hereditates alicubi habuerint si fuerint de iugata dent suam iugatam et si fuerint de racione dent suam racionem cui debuerint et nullus sagion intret in eas nec aliquis homo audeat inferre illis iniuriam. Dent quoque decimam partem de illa hereditate quam in Germanello habuerint et nullus faciat eis tortum. Homicida qui ibi habitare uenerit, si antea quam ibi uenerit non fuerit in illo loco deprehensus ubi homicidium fecit nec calumniam homicidii peitauit et ad Germanellum si antea confugerit, non teneatur pro homicida postea, nec ulla calumnia ab eo inquiratur. Similiter fiat de illo qui rausum fecerit, si antea non deprehensus fuerit, non soluat debitum nec peita rausi nec teneatur pro homicida postquam ad hoc castellum confugerit, nec ullam calumpniam ei inferatur aut iniuriam. Habitatores illius numquam dent de azaga de fosado nisi quintam solummodo partem. Nulla calumpnia currat inter eos nec inquiratur ab eis unquam excepto ab illo qui ibi rausum aut homicidium fecerit quia nolo ut sit inter eos homicidium uel rausum, sed ut semper habeant pacem et concordiam obto. Et si inter se iurgium habuerint uel unus alio ferridas fecerit, ille qui fecerit iniuriam intret in manibus sui comparis qui feridas iniuste passus est. Et nullus homo audeat ire ad domum alterius per forcia aut per mala mente, sed quisquis ire presumpserit, siue sit de habitatoribus ibi siue de extraneis aliunde ueniens, quingentos solidos exsoluat. Quantos poldros aut caballos prendiderint in fosado, habeant illos per manum de suo alkaide et nichil inde regi dent aut alicui homini. Si aliquis habuerint intencionem siue baraliam cum homine de Germanello, si ille quisquis homo fuerit extiterit habitator ultra flumen Dorium, ueniat ad Colimbriam habere iudicium cum homine de Germanelo. Si autem fuerit eis Dorium habitator, ueniat usque ad Genea. Qui ibi fecerit furtum, ibi soluat calumniam eius. Ego rex Ildefonsus hanc cartam conf. †.
Fernandus Petriz signifer conf., — Egas Munionis dapifer conf., — Bernaldus tunc erat episcopus Colimbrie, — Iohannes Bracharensis archiepiscopus, — Rodericus alchaide ts., — Randulfus ts., — comes Rodericus conf., — Iohannes Venegas ts., — Fernandus Guterriz ts.
(Sinal) Portvgal rex.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.