De domibus in quibus canonici sunt

Cartulário:

Nº Documento: 
0590
Fólio: 
227v-228r
Data do documento
Ano: 
1172
Mês: 
8
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Régs., m. I, doc. 18, or. car.

(a) [I]n nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Placuit mihi Alfonso Dei gratia Portugalensium regi illustrissimi comitis Henrici et regine Tarasie filio atque magni imperatoris tocius Ispanie Alfonsi nepoti, una cum consensu filiorum meorum regis uidelicet Sanctii et regine Tarasie, hanc cartam testamenti siue donacionis et firmitudinis facere sedi Sancte Marie Colinbriensi et altario eiusdem tibique episcopo Michaeli siue successoribus tuis atque canonicis ibidem in perpetuum conuersantibus et Deo et Sancte Marie seruientibus de quibusdam domibus que regii mei iuris erant et Menendus Alfonsi ad tempus tenuit eas cum quadam parte domorum quas rex domnus eidem sedi in testamentum contulerat Fernandus proauus meus. Qua causa mihi cognita, has et illas sine ulla contradictione mihi uindicaui et sub iure meo redegi et integras eidem sedi obtuli. Et sunt infra muros ciuitatis Colimbrie in collacione Sancte Marie eidem sedi contigue, ad Occidentalem portam eius. Quarum termini isti sunt: ab Oriente quomodo terminantur per uiam publicam que discurrit ab Affrico; ad Aquilonem inter portam ecclesie Occidentalem et earumdem domorum parietes; ab Occidente quomodo diuidunt cum domibus Saluatorii Adael ubi priuatas domos suas siue latrinas habent; in Affrica parte quomodo diuidunt per parietes aliarum domorum que sunt sedis et olim in eis domna Bona domni Cipriani uxor habitauit. Quarum parietibus quedam edificia domorum illarum annexa sunt: in Aquilone eciam determinantur per uiam publicam que inter ipsas domos et domos Pelagii Midiz et Martini Saluatoriz et P[e]lagii Trocicostas; ab Occidente in Orientem ad portam ecclesie Occidentalem per medium discurrit. Has igitur domos sic determinatas ad integrum cum omnibus edificiis suis que infra se et extra continent et cum parietibus suis per circuitum offero, do et concedo Deo Omnipotenti et B[e]atissime Virgini Matri eius Marie ac sacratissimo altari eius iure perhenni pro remedio anime mee ac posteritatis mee et remissione peccatorum nostrorum, tali uidelicet pacto ut canonici eiusdem sedis et successores eorum illas semper inhabitent et ibi simul more canonico comedant et dormiant et Deo et Beate Marie seruiant, memoriam nostri faciendo in omnibus diuinis officiis et orationibus tam diurnis quam nocturnis per successiones generacionum et temporum in secula seculorum. Nullique episcoporum uel aliorum prelatorum unquam licitum sit per aliquam assertionem domos illas a sede alienare siue auferre, uendere aut commutare. Igitur ab hac die et deinceps sint a iure nostro et potestate abrase et iuri sedis, remota omni contradictione, subiecte in perpetuum. Quod si forsitan quod non credimus aliquis homo uir aut mulier cuiuscumque dignitatis uel persone in nostra uoce aut in aliena hoc nostrum factum disturbare aut irrumpere temerario ausu temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem sed pro sola temptacione quantum inde auferre uel alienare uoluerit tantum in duplum sedi componat et insuper regi potestati D solidos bone monete exoluat et super hoc sit infamis et excomunicatus a Deo Omnipotente et Beata Maria semper Virgine et ab omnibus Sanctis Dei et cum Iuda in ima inferni perpetuo condempnatus nisi resipuerit et ad satisfactionem uenerit. Et hec carta suum semper obtineat uigorem. Facta testamenti carta mense Augusti XI Kalendas Septembris, in octauis Assumptionis Beate Marie, Era M.a CC.a X.a. Ego Alfonsus Dei gratia Portugalensium rex confirmo et hoc sig † num facio.
Qui presentes fuerunt: Ego rex Sanctius filius eius confirmo et hoc sig † num facio.
Ego regina Tarasia filia eius similiter confirmo et hoc sig † num facio.
Fernandus Alfonsi signifer conf., — Suarius Menendi conf., — Petrus Pelagii conf., — Suarius Arias conf., — Alfonsus Ermigiz conf., — Ermigius Menendi conf., — Petrus Odoriz conf., — Suarius Diaz conf., — comes Rodericus conf., — comes Fernandus conf., — Velascus Ferna[n]di conf., — Menendus Gunsalui conf., — Suarius Venegas conf., — Fernandus Gunsalui conf., — Gunsaluus Venegas conf., — Garsias Garciiz conf., — Petrus Fernandi maiordomus curie regis Sanctii conf., — Iohannes Bracharensis archiepiscopus uidit, — Petrus Portugalensis episcopus uidit, — Suarius Elborensis episcopus uidit, — Petrus Amarelo cancellarius regis Sanctii uidit, — Petrus Feigion capellanus eius uidit, — magister Albertus uidit, — magister Reimondus uidit.
Dominicus diaconus notauit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.