Karta donationis illorum qui uenerint ad horas Sancte Marie in sabatis sue commemorationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0589
Fólio: 
226v-227r
Data do documento
Ano: 
1200
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VIII, doc. 25, or. car.

Quoniam bona que fiunt intentione firmiter ut maneant sepe uel uetustate rerum uel longitudine temporum solent obliuione deleri et a mortalium mentibus alienari nisi in scriptis fuerint redacta et posteris conseruata, iccirco ego Petrus Saluati Colimbriensis sedis canonicus atque capellanus ad memoriam et noticiam presentium et futurorum hoc scriptum, sanus et incolumis, in uita mea fieri iussi tibi decano Gunsaluo Diaz tuisque successoribus et uobis sociis meis canonicis presentibus et futuris predicte sedis de medietate illius uille qui dicitur Benfecta, et est in termino Castelli de Cogia, quam comparaui de Pelagio Arias et de uxore sua Lupa Suariz pro LXX.a II morabitinos; et de illa hereditate que est in Campo Mondeci iuxta lagonam de Alfur, quam comparaui de Michael Dominici et de uxore sua Maria Pelaiz et de Petro Pelaiz et de uxore sua Maria Petri et de Martino Martini et de uxore sua Maria Moniiz pro LX.v.a II morabitinos; et de illa hereditate que est in Campo Mondeci in uno lumbo qui est iuxta Aluercam, quam comparaui de Orraca Roderici et de domno Tarino et de uxore sua Dominica Felicis pro X.v.a II morabitinos; et de illa hereditate que similiter est in Campo Mondeci in loco qui uocatur Portus de Vrsso, quam comparaui de Stephano Martini pro X.v.a morabitinis; et de alia hereditate que est in predicto Campo iuxta illam Aluercam, quam comparaui de Garsia monaco Alcobacie tunc cellarario pro XX morabitinis, ut eas habeatis libere ac determinate sicut continetur in cartis illarum uenditionis iure perpetuo sub tali conuentione ut semper illis qui uenerint ad horas Sancte Marie celebrandum in illis sabbatis, quibus licet fieri commemoratio eius, sint tantum ad subsidium hoc modo: omnes fructus ex prescriptis hereditatibus prouenientes uendantur et pro numis commutentur. Ipsi autem numi in tres partes diuidantur, quarum una detur illis qui uenerint ad uesperas predicte commemorationis. Et qui uenerint ad matutinas, que debent celebrari cum nouem leccionibus, aliam partem habeant. Illis uero qui uenerint ad missam maiorem pars tercia detur. Sed cum discretione preuideatur ut eodem modo et numero quo ministratum fuerit illis in primo sabbato eodem per totum annum in sequentibus ministretur. Et per singulos annos secundum quantitatem uel ualorem fructuum fiat ita trium dispensatio parcium, ad hoc enim ipsas hereditates comparaui, ad hoc mee deuotionis in hoc propositum fuit quatinus ad honorem Dei et Beate Marie semper Virginis iam dictum subsidium ex eis persoluatur. Scio bene quod quicquid deuote Deo datur apud eum semper clarescit et nunquam obumbratur, igitur ab hac die de iure meo sint abrase et in uestro dominio sint tradite et confirmate ita quod nullus de propinquis uel de extraneis amplius iam habeat potestatem in eis nisi uos. Quod si in tantum alicuius persone laicalis uel ecclesiastice peruersitas inualuerit quod aliquid ex iam dicta donatione auferat quantum abstulerit uel auferre uoluerit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum et insuper sit maledictus a Deo et si uos ei resistere uel hoc defendere non potueritis uel nolueritis tunc parentes mei habeant potestatem illud in suum ius reuocare et ad profectum suum posidere et inde prouero melius uiderint mei memoriam faciant. Facta donationis et firmitudinis carta mense Ianuario, Era M.a CC.a XXX.a VIII.a. Ego supradictus Petrus qui hanc kartam fieri iussi propria manu roboraui et hoc sig † num feci.
Testes sunt qui adfuerunt: Rodericus Onoriguiz ts., — Thomas tunc aluazil ts., — Paschal tunc aluazil ts., — Petrus Martini ts., — Giraldus Petri ts., — Iohannes Petri ts., — Stephanus Martini ts., — Pelagius Suariz ts., — Petrus Bastardo ts., — Martinus Risus ts., — Domnus Telo ts.(a), — Petrus Aluitiz, — Iohannes Aluitiz, — Fernandus Pelaiz, — Bartolameus.

Aparato: 

(a) Algumas letras das subscrições, que se encontram a partir de Petrus Aluitiz na margem direita, mas na escrita do texto, foram cortadas ao aparar as folhas.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.