Carta commutationis et cambiationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0579
Fólio: 
223v
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
1
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 37, or. car.
Vid. etiam o documento 397 (= Cópia B).

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Gundisaluus Colimbriensis ecclesie episcopus fauente eiusdem sedis capitulo et auctoritate regine domne Tarasie scripturam comutacionis et cambiacionis uobis domno consuli Fernando comitis domni Petri filio de medietate unius curtis infra muros Colimbrie sita nemine suadente sed promto animo atque propria uoluntate facere curaui. Istam uidelicet domum Menendus Baldemiri filius et soror sua domna Sisilli(b) sedi Sancte Marie post suum dicessum reliquerunt sicut aput nos in cartulis et in testamentis illorum firmamentum inde retinetur. Cuius uero isti sunt termini: ad Orientem partem uia que ducit ad illam portam que arabice dicitur Alcouz; ad Occidentalem murus ciuitatis; ad Septemtrionalem(c) platea que ducit ad forum; ad Australem porta iam dicta. Damus et confirmamus nostram medietatem uobis prefate domus idcirco quod recepimus ex uestra parte in precio et im ca[m]biacione unam uillullam nomine Azar cum suis terminis et cum suis adieccionibus et ideo quod augmentari nobis fecistis illos terminos de Cogia supra illos quos nobis regina domna Tarasia iam dederat et firmitudinem fecerat. Ab hac uero die et in perpetuum a nostra potestate sit ablata et in uestro iure firmiter sit tradita atque confirmata et quicquid ex ea facere uolueritis faciatis et potestatem donandi seu uendendi uobis omnique uestre posteritati semper habere concedimus. Si forte aliquis ex nostris successoribus seu alienis hoc nostrum stabilimentum in aliquo euertere uel confringere temptauerit et nos in concilio illum deuendicare non potuerimus aut uos in uoce nostra conponamus uobis ipsam domum in duplum uel quantum fuerit meliorata et iudicatum. Data et confirmata comutacionis et cambiacionis serie VIII.a Kalendarum Februarii, Era M.a C.a LX. I.a. Ego Gundisaluus prefate ecclesie episcopus auctoritate regine domne Tarasie coram presencia nobilium nomina quorum inferius sunt scripta canonicis confirmantibus confirmo †.
Laurencius archidiaconus conf., — Tellus archidiaconus conf., — Dominicus presbiter conf., — Ego Martinus predicte sedis prior conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes armarius conf., — Martinus capellanus conf., — Erfredus magister conf., — Petrus diaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Nunus diaconus conf., — Gundisaluus Gundisaluiz qui uidit, — Fernandus Sauariguiz, — Iohannes Midiz, — Randulfus Zoleimaz alkaide Colimbrie ts., — Iohannes Belidiz prepositus Colimbrie ts., — Gundisaluus Guterriz, — Gundisaluus Diaz, — Fernandus Guterriz, — Fernandus Zoleimaz, — Saluatus Fernandiz ts.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, com o seguinte: Carta cambiationis de illis domibus que fuerunt de aluazil domno Menendo ad portam de Alquoz. — (b) Palavra emendada de Silsilli. — (c) Palavra emendada de Semptemtrionalem.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.