Correctio morum Colimbrie a ciuibus omnibus statuta

Cartulário:

Nº Documento: 
0576
Fólio: 
221r-222r
Data do documento
Ano: 
1145
Mês: 
6
Dia: 
16
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Sub Era M.a C.a LXXXIII, XVI Kalendas Iulii statutum est ab om[n]ibus baronibus bonis tam maioribus quam minoribus(a) ciuitatis Colimbrie, concedente domino rege Ildefonso quemadmodum foros et consuetudines ad communem utilitatem om[n]ium ciuium corrigerent et meliorarent. In primis interdictum est nullus audeat alicui uendere ferrum nisi ferrario qui illud laborauerit nec alius emat ferrum nisi ferrarius. Item ferradure mozamedes caballares pro IIII denariis et medalia unum par uendatur, asinorum uero non plus duobus denariis. Eisada et ferrum de aratro quod pesauerit VI.es arratales pro decem et octo denariis unumquodque illorum; azeca et seca de uesadoiro, III denariis arratal. Sachio de duobus arratalis pro IIII denariis. De ferro aguiar quodcumque ferrum fuerit, III denariis pro uno arratal. Vnum par de sporis staniadas pro VI denariis. Frenum stagnatum, pro XV denariis.

Item de zapatariis.
Item statutum est ut qua[n]tum corium uel corios bouinos aut c[ui]usqumque manerie animalis fuerint, que fuerint de algazaria tam de christianis quam de iudeis iam uenerint ad mercatum ciuitatis intus non uendatur alicui nisi zapatario qui eos laborauerit. Et ipsi zapatarii non sint ausi uendere aliquod corium curtidum aut siccum alicui mercatori foras ciuitatis. Zapatos bonos uacaris cum bonas pezas untados et de bonas seffiutas pro XII denariis. Zapatos zebrunos et bezerrunos untados pro X denariis et de aqua pro VII denariis. Auarcas bene bonas muzas uel acutas pro VI denariis; non tales pro IIII denariis. Zapatos bonos ceruunos pro XVIII denariis, et non tales pro XV denariis. Zapatos bonos caprunos de corrigia liados pro XV denariis; et non tales pro X denariis; et carneirunos pro VIII denariis. Osas nigras et zapatas phadadas bene bonas queque illarum pro medio de uno morabidi. Osas bonas gudemiciz pro I.o morabitino et zapatas fadadas et zapatones uermelios de bono corio pro medio unius morabitini. Zapatos uermelios et de cordouan de corrigia pro XX denariis; decolladas pro uno soldo; suffiutas bonas, IIII denariis; et suffiutar pro V denariis, et cum rostales pro VI denariis; suffiutas non tales pro III denariis; et suffiutar pro IIII denariis.

Item de carnizaria.
Item de algazaria. Carnezarii dent duos arratales de carne de uaca grossa pro I.o denario; de macra uero et de zeuro et de ceruo de omnibus istis III aratales pro I.o denario. De gamo duos arratales pro I denario; de carnario grosso arratal et medium pro I.o denario; non tal II.os arratales. De porca grossa arratal et quarta pro I denario, tam de foras quam de intus; quarta de cordeiro bono pro III denariis et de non tal pro II denariis; duos columbinos pro I denario; perdix pro I denario; conelius I denario; gallina pro III denariis; octo oua pro I denario; ansar sex denariis; anas domesticas IIII denariis; anas montesina pro II denariis; auetarda pro VI denariis; grues pro VI denariis; turtures III pro I denario. Et si aliquis uenator occiderit aliquod uenatum in monte et noluerit uendere illum ad algazar caueat ne uendat alicui pro ganancia et ipse uenator uendat illum per se per talem mensuram per qualem uenderent illum algezares in algazaria.

Item de piscatoribus.
Item de piscibus. Omne piscotum quod uenerit de mare uendatur in sua barca per manu de almutazeb et nullus alius uendat eum nisi suus dominus qui illud duxerit. Similiter omne pescatum tam de mari quam de fluminibus aut undecumque fuerit aut de quali piscacione fuerit nullo modo uendatur nisi per manus almutaze. Et piscatum aut mariscum quod ad casam de bonis hominibus uenerit non uendatur ibi nisi per manum de almutazeb. Nullus maiordomus de alchaide aut maiordomus de uilla audeat religare piscatum alicuius sed tantum emat illum sicut unus et alius et non pro ganancia dent ad almutazeb et ad iudicem uille talem dineiratam qualis per totam uitam currerit de carne et de piscato. Et non uadat ibi almutaceb nisi ad tantum piscatum quod fuerit supra soldum appreciatum. Et ipsi piscatores dent inde bonam mensuram. De ualente uero solidum inferius non uadat ad illum.

Item de tendariis.
Item de tendariis. Tendarii uendant libram cere pro XVI denariis et alukia et quarta pro I denario; manteca III alukias pro I denario; seuo cocto V alukias; crudo pisado de carneiro V alukias; mel cubellum et medio II solidos; et si uoluerit uendere ad dineiradas uendant ad istud zumum. Quattuor arenzos pigmenta pro I denario. Arratal minus quarta de caseo sicco pro I denario. Vendant oleum ad zumum du cubello uno pro medio morabitino. Addael nullus sit emptor ullius rei ad gananciam. Cardineros dent XIIII decubitos de bono panno cardeno pro uno morabitino et perdant tertiam partem de quanto panno tincxerint et precium inde XVI modios; additalio de calle pro I morabitino. Tegularii non faciant tegulas usque ueniant ad almutazeb et faciant illas per formam quam eis dederint et sint bene cocte. Cantarus I denario; quarta cum panella I denario; duos asados pro I denario; duos almudes I denario.

Item de uineis.
Item de uineis. Si aliquis puer adhuc sine intellectu aliquod dampnum aut furtum in uinea alicuius fecerit uerberetur a patre suo uel ab aliquo parente quousque sanguis fluat ex costis eius quisquis fuerit. Si uero ex maioribus tam de uiris quam de mulieribus siue militibus aut de peditibus aliquis a quattuordecim annis et supra fuerit deprehensus facere dampnum in uinea alic[ui]us siue per se aut iussione alic[ui]us tam perpetrator damni quam ille qui ei damnum facere iusserit pari pena plectantur, uidelicet quisquis fuerit conponat V solidos pro damno et suspendatur in illo tormento quod uulgo dicitur picota. Item interdicimus ut nullus ingrediatur uineam alienam cum accipitribus. Si aliquis miserit ad mansionem in uinea alicuius boues aut oues aut caballos aut aliquod animal conponat V solidos et suspendatur in picota. Cunilieiros non uadant per uineas alienas cum canibus. Alfabezeiras nec aliquis faciat alkeires nisi per manum de almutazeb et sit alkeir de VI arratales et medium. Nullus homo emat foras de mercado ciuitatis ad gananciam suam pisces aut uinum aut aliquid quod pertinuerit ad uictum hominis est nisi ille qui de fora parte uenerit et hoc in mercato ciuitatis et non alicubi. Alfabezeira faciat focaciam panis de duobus arratalis et quarta.

Et qui huius stabilitatis unum decretum minimum aut maximum uiolauerit aut temerarius transgressor extiterit quisquis fuerit V solidos conponat et in picota suspendatur. Vt sagion non eat alic[ui]us domum sigillare, sed si aliquis fecerit aliquid illicitum ueniat in concilium et iudicetur recte; ut in illas azenias non dent nisi quartamdecimam partem sine ofrecione; ut in lagarida non dent de uino nisi de quinque quinales inferius almude, et si super fuerit quarta sine ulla offrecione et III denarios ingantar. Vt laborator non faciat aliquod fiscum cum sua iuicione; ut almokeri non faciant sine suo grato plus quam unum seruicium in anno; ut habeatis almotaze bonum qui custodiat totam ciuitatem sine ofrecione; ut numquam Colimbria detur per taliamentum; ut numquam clerici eant in exercitum per forum; ut omnes qui uoluerit ire Iherosolimam non habeant licenciam eundi sed in auxilio illius castelli de Leirena et tocius Extremature. Et quicumque ibi fuerit mortuus habeat talem remissionem sicuti illi qui migrauerit in Iherosolimis.

Aparato: 

(a) Entre as letras m e i, da sílaba mi, existe uma outra letra, que foi raspada e, por isso, é indecifrável.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.