Decretum editum a rege Fernando

Cartulário:

Nº Documento: 
0567
Fólio: 
216r-218r
Data do documento
Ano: 
1050
Nota: 

Apesar de o Livro Preto fixar o ano de 1055, está comprovado que o Concílio de Coiança teve lugar em 1050, conforme consigna o texto C.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) Liber Testamentorum da Sé de Oviedo, fl. 62v.-63v.

In Era M.a LX.v.a III.a. In nomine Domini et Saluatoris nostri Ihesu Christi, temporibus serenissimi atque regis principis domni Fredenandi et coniugis sue domne Sancie regine, editum est hoc decretum in concilio.
In unum cum omnes episcopi conuenissent Petrus uidelicet Lucensis metropolis, similiter et Froilani Obetensis, Cresconius Iriensis et Apostolice Sedis, Ciprianus Legionensis, Didacus Asturiacensis, Miro Palentinus(a), Gomice Calagorritanus, Iohannes Panpilonensis, item Gomice Osimensis, Sisnandus Portugalensis cum omnibus abbatibus, residente iam predicto principe super flumen Estola urbe Cogianca pro corrigendis ac dirigendis regulis uel tramitibus ecclesie ut mos est antiquorum patrum ac sumendis tramitibus.
Agnoscitur et omnibus uobis cognitum manet secundum quod ab antecessoribus nostris et hic collaudatum est a presentibus et constitutum atque ordinatum fuit qui obedientes apostolicis et canonicis documentis sic preceperunt: ut omnis homo ex toto corde et mente in cunctis actibus suis magis Deo seruiret quam uolu[m]ptatibus uanis.
Nunc uero in presens amplius proficiscentes peccato quo erant obtdurate aures nostre ne audiremus legem et ne audiremus Apostoli doctrinam neque quod hi sacri canones docent sed inuoluebamur in peccatis nostris cotidie, propter quod multa mala uenerunt in terra. Ob hanc rem iussimus ut omnes in unum coadunati audiatis quod concilium hoc premoneat forsitam aliquibus rebus bonis innouati, faciamus aliquid boni propter quod a Domino mereamur a peccatis absolui. Ait enim Apostolus "potest enim ut si qui timens Deum fuerit senioris uerbo statim obedit et si ad principium iussa aut seniorum pro rebus temporalibus seculi huius adcomodamus auditum et facimus quod iubent quare pro salute animarum nostrarum rebelles sumus et pertinaces ut non audiamus de quo nos premonet Scriptura Sacra"(b).
Hec quidem precepimus ut hoc concilium quod per omnem orbem terrarum regni nostri statutum est obseruemus. Aspeximus etenim et uidimus nefanda miracula quantam esuriem, inediem, pestilenciam, cladem et magnam inediem propter peccata nostra retroactis annis in terra nostra passi sumus. Et ideo timentes atque tabescentes illam diuinam uocem quam Dominus per Moysen filiis Israhel locutus est dicens: "Si nolueritis et non audieritis me, addam correptiones uestras centuplum et conteram superbiam et duriciam uestram, frustra seminabitis sementem et non reddam fructus suos, consumetur in cassum labor uester nec proferet terra sementem nec arbores poma prebebunt, comedetis et non saturabimini"(c). Nam ibidem in eodem loco et(d) sic ait: "Si in preceptis meis ambulaueritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, dabo uobis pluuiam temporibus suis et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur, apprehendet messium tritura uindemiam et uindemia occupabit sementem et edetis panem uestrum in saturitate"(e).

I. Nos autem episcopi superius nominati, consentiente Fredenando rege et Sancia regina, statuimus ut in nostris sedibus teneamus canonicam uitam et ministerium Ecclesie Sancte pro possibilitate nostra impleamus.

II. Deinde statuimus ut omnia monasteria nostra secundum possibilitates suas adimpleant ordinem Sancti Isidori uel Sancti Benedicti et nichil habeant proprium nisi per licentiam sui episcopi aut sui abbatis. Et ipsi abbates suis episcopis sint obedientes sicut sancti canones docent et nullus eorum recipiat monachum aut fratrem alienum nisi per proprium abbatis mandatum.
Siquis autem hoc decretum uiolare presumpserit anathema sit.

[I]tem terciam(f) monitionem statuimus ut omnes ecclesie que in unaqua parrochia habentur in suorum episcoporum iure permaneant et clerici nullum inde seruicium laicis faciant nisi sua uoluntate et suorum episcoporum iussione. Et ipse ecclesie sint integre et non diuise inter presbiteros et habeant ministros, presbiteros diaconos, librosque de toto anni circulo et cum ornamento ecclesiastico ita ut non sacrificent cum calice ligneo uel fictili. Vestes presbiterorum sint: superpellicium, amictus, alba, cinctorium, balteum, stola, manipulum et casula. Vestes diaconorum sint: amictus, alba et stola, alias orale. Subtus calice sit palla et desuper lineum corporale. Omnes altaris ara sit lapidea et ab episcopis consecrata. Ostia uero ex frugmento electo sine alia mixtura et sine sale et tota sit sana et integra. Vinum etiam sit purum et mundum ita ut inter uinum et ostiam et aquam trinitas sit significata.
Illi uero presbiteri qui ministerio ecclesie funguntur habeant uestimenta usque ad talos; armis bellicis non utantur; semper coronas apertas habeant et barbas radant. Mulieres secum extraneas in domo non habeant, nisi tantum matrem aut amitam, sororem aut materteram aut mulierem probatam et omnes indutas nigra ueste tam in corpore quam in capite et dent fideiussores ut nec de eis nec per eas ullum adulterium fiat. Et infra dextros ipsius ecclesie laici cum feminis non habitent nec ius aliquod ibi possideant. Doceant autem filios ecclesie et infantes ut Simbolum et Orationem Dominicam memoriter teneant.
Siquis tamen presbiter aut diaconus huius nostri decreti uiolator extiterit solidos LX.a suo episcopo persoluat et gradu ecclesiastico careat.

Quarto uero titulo statuimus ut omnes abbates, presbiteri, sicut sacri canones precipiunt, adulteros, incestuosos, sangui mixtos, fures, homicidas, maleficos et qui cum animalibus se comquinauerunt ab ecclesia eiciant, sed primitus ammoneant eos ut sint filii ecclesie et conuertantur.
Et tunc, si penitentiam agere dignam noluerint, separentur ab ecclesia et a communione.

Quinto autem capitulo statuimus sabbato Pasce et Pentecostes ut babtismus generalis adimpleatur et ut nullus infans ante hos terminos babtizetur, nisi infirmitas coegerit ipsique infantes babtizati ante episcopum adducantur et crismate perungantur. Abbates uero tales monachos adducant ad ordinandum qui perfecte et memoriter teneant totum psalterium cum hymnis et canticis et bene structi adducantur ad ordinandum mediata quadragesima et mediato Augusto. Monachi ad nuptias non eant nisi tantum ad benedicendum. Laici quoque ad exequias mortuorum non ueniant, sed qui eas fecerint uocent presbiteros, diaconos, pauperes et debiles qui non habeant unde retribuant.

Sexto autem capitulo admonemus ut omnes christiani die sabbato aduesperescente ad ecclesiam concurrant. Die autem dominica matutinos et missam et omnes horas audiant, opus seruile non exerceant et non faciant iter nisi orationis causa uel sepeliendi mortuos aut uisitandi infirmos aut pro regis exercitu aut propter sarracenorum inpetum et lormanorum incursum. Et nullus christianus aut christiana cum iudeis ausus sit in domum manere aut cum eis cibum sumere.
Siquis hanc institutionem fregerit per VII dies penitentiam agat. Quod si penitere noluerit, si maior persona fuerit, per annum integrum communione careat. Si inferior persona fuerit, C flagella accipiat.

VII.o quoque ammonitionis titulo hec forma seruetur: Vt omnes comites et infanciones imperantes terre et regales uillici per iusticiam subditos regant et pauperes iniuste non opprimant et in iuditio testimonium non accipiant nisi testimonium illorum in quorum presentia facta esse causa uel culpa noscitur uel quam qui propriis oculis eam(g) uiderint et auribus audierint.
Quod si falsi testes conuicti fuerint illud supplicium subeant quod in Libro Iudicum(h) de falsis testibus est constitutum.

VIII.o autem capitulo mandamus ut in Legione et in suis terminis et in Gallecia et in Asturias(i) et in Portucale sicut in decretis Adefonsi principis est constitutum pro homicidio scilicet, rauso, sagione uel per omnes suas exactiones sicut in diebus suis ita in diebus nostris permaneat firmum. Et in Castella sicut in diebus aui nostri Sancionis ducis.

Item VIIII.o capitulo mandamus ut ecclesiasticas hereditates tricennium non includat sed unaqueque ecclesia, sicut canones precipiunt et sicut Lex Gotica(j) mandat, omni tempore suas hereditates recuperet et possideat.

Decimo uero titulo precipimus ut de terris et uineis in contentione positis ille qui eas laborauerit colligat fruges uel fructus et postea habeant ueritatem et iudicium super radicem.

[V]ndecimo titulo statuimus ut omnes sexta[s] ferias christiani homines ieiunent et more quadragesime, hora congrua, cibo se reficiant et laborent suos labores.

Duodecimo autem titulo precipimus ut quilibet homo qui ad ecclesiam confugerit, tam cum homicidio aut cum qualibet causa aut cum quolibet dampno, non sit ausus qui eum persecutus fuerit illum exinde uiolenter abstrahere sed sicut Lex Gotica(k) docet, extra mortis periculum, faciat ipse debitor quantum ei iussum fuerit et nullus homo sit ausus amodo ut infra dextros ecclesie(l), qui sunt XXX.a et I.us passus, uiolenter ingrediatur aut raptor uel contumeliosus existat.
Quod qui fecerit anathema sit et C solidos cogatur exsoluere.

Tercio decimo titulo: Vt omnes tam maiores quam inferiores ueritatem et iusticiam regis non contempnant, sed sicut in diebus domni Adefonsi principis fideles et ueraces ei persistant et talem ueritatem faciant ei qualem in ipsis diebus predicto regi Alfonso fecerunt. Et in Castella talem ueritatem faciant Castellani regi domno Fredenando et suis filiis ac nepotibus qualem fecerunt illi duci domino Sancio. Et ille rex talem ueritatem faciat eis qualem illis fecit pater suus comes domnus Sancius(m).

Hoc decretum factum fuit in concilio domni Fernandi regis et sue coniugis regine domne Sancie in urbe Cogianca. Et adduxit inde illud Randulfus presbiter de acisterio Vaccariza pro memoria posteris.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Palentine. — (b) Paráfrase de Act. 16, 4 e 1 Petr. 5, 5. — (c) Lev. 26, 18-20: "Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones uestras septuplum propter peccata uestra et conteram superbiam duritiae uestrae. Daboque caelum uobis desuper sicut ferrum et terram aeneam. Consumetur incassum robur uestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt"; Lev. 26, 26: "Postquam confregero uobis baculum panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem uestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non saturabimini". — (d) Palavra sopontada. — (e) Lev. 26, 3-5: "Si in praeceptis meis ambulaueritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, dabo uobis pluuias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura uidemiam, et uindemia occupabit sementem; et comedetis panem uestrum in saturitatem et absque pauore habitabitis in terra uestra". — (f) Corrigido de tercia. — (g) Palavra sopontada. — (h) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. II: De Negotiis Causarum, III. Titulus: De testibus et testimoniis, § VI: "De his qui falsum testimonium dicunt". — (i) Na mesma letra, está escrito na margem esquerda Asturias. — (j) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. II: De Negotiis Causarum, III. Titulus: De testibus et testimoniis, § VII: "De derogandis testibus, quod per triginta annorum spatium protelentur ad obiectum illis infamium comprobandum". — (k) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. IX: De Fugitiuis et Refugientibus, III. Titulus: Vt, debitor siue reus de ecclesia non abstrahantur, sed que sunt debita reddant, §.: "De his, qui ad ecclesiam confugiunt". — (l) Palavra emendada de eccesie. — (m) Após esta palavra há sete linhas em branco, que afastam o texto do Concílio de Coiança da nota histórica que lhe segue.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.