Donactio de Villa de Santa Conba

Cartulário:

Nº Documento: 
0001
Fólio: 
1r-1v
Data do documento
Ano: 
985
Mês: 
7
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — C. R., Sé de Coimbra, m. I, n.º 6, or. vis. curs.

(a) Dominis inuictissimis, gloriosis ac triunphatoribus, Sancti Saluatoris et Sancte Marie Virginis et Sancti Mametis, ob cuius domus uel honorem ecclesie uestre perpetua felicitate firmitatem, quatenus, exutus corpore, de hoc seculo ad alia transferuntur anime, qualis namque se illic prouenire considemte, quod hic bona peragenda corde et corpore paratus sit pigritatus; monet enim nos Dominus dicens: "date et dabitur uobis"(b). Vnde et Dauid, talibus satagens operibus, dum uota atque donaria sua et populus Isr[a]h[eli]ticus Domino dedicare dicebat: "Tue sunt enim omnia Domine et que de manu tua accepimus dedimus tibi"(c). Et ideo, talibus preuentus oraculis, ut merear, uestro sancto suffragio, a cunctorum meorum nexibus absolui peccaminum, et desiderate uite eterne stabile, placito percurrere possim. Ideoque, ego, Moniu Gonsaluis, cum peccatorum mole depressus, dono atque offero sancte ecclesie uestre, cuius baselica esse dinoscitur locum quod Lauribano dicitur, dono et offero domui huic medietatem de uilla mea propria, quam uocant Sancta Columba, cum adiacenciis suis: uillares cum suas eclesias uobis, domno Beniamin, abbati, et congregationi uestre et ipsam uillam, cum exitus montium, ingressus et regressus, cortes cum casas intrinsecus eorum, cubos cum cibaria et cubas cum bibere; lectus, cadedras, mensas cum piniales; mensorios, pannos siricios, laneos et lineos; aurum et argentum; cauallos, mulos et asinos; sellas, frenos, sporas, spadas, scudos et lanzas; equas, boues et uacas et ouelia et porcos, ita et uolatilium; uineas et pumares et sautos; terras ruptas uel inruptas, uarçenas, ortales, molinos uel quantum a prestitum hominis. Est et diuidit cum uilla Aluarin, per montis et archas et terminos fortes, usque in riuulo Crinis usque cum ipso monasterio f[erit] et, de alia parte, cum Sancto Iohanne, per illo fontano, perge[etur] ... montis; diuidit cum uilla Trexui, per locis eius terminos anticos, usque in riuulo Adon. Omnia que notaui noui ab integro concedo, pro remedio anime mee. Siquis, uero, ex propinquis disrumpere uoluerit siue de extraneis, ad inrumpendum consurgere conauerit et fuerit, in primis, sit extraneus corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi et cum Iuda traditore habeat participium in pena eterna; et insuper dapno seculari afflictus, pariat tantum et alium tantum, quantum aufferre ausus fuerit et pariet [post parte regis auri] talentum unum. Facta ka[r]ta testamenti XI.o Kalendas Augusti Era T XXIII. Moniu Gondisaluis in hac kartula testamenti [manum meam confir]mo †.
Gotier Muniz confirmans, — Didagus (?), — Rodorigo Mone[onis] ts., — Gondisaluo Gomez ts., — Anagulfo ts., — Hanni Didaz ts., — Gundisaluo Scemeniz ts., — Tendon Aldetriz ts., — Gundisaluo Aluariz ts., — Armeiro Didaz ts., — Aluaro Lihoriz ts., — Suario Guteriz ts., — Exemeno Didaz confirmans, — Menendo Luzim confirmans, — Oueco Garseam confirmans, — Gomez Moniz ts., — Exemeno Sauariz ts., — Moniu Didaz ts., — Maurole Garsea ts., — Garsea Muniz ts., — Aluito Benedictisiz ts., — Didago Munioniz confirmans, — Abolmundar Gundulfiz ts.
Cresconius presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica deste documento está em letra posterior. — (b) Luc. 6, 38: "Date et dabitur uobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, suppereffluentem dabunt in sinum uestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur uobis". — (c) 1 Paral. 29, 14: "Quis ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi uniuersa offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.